Help

Wordy | Cicero's Oratio in Catilinam
|
à ä â ã ò ö ü ß ñ ç ê è ù
C
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit
audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis
vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil
hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque
moverunt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum
omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima,
quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid
consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?